- BARCLAJUS Johannes
- BARCLAJUS Johannesfil. Guilielmi Scoti, et in Mussipontana Lotharingiae Academia Iuris Antecessoris (qui de Potestate Regum insignem tractatum edidit, contra Monar chomachos libris VII.) in aula Iacobi I. M. Britanniae Regis a publicis oneribus liber, titulô Nobilis Cubiculi Regii, aliquandiu vixit. Ibi dum Petronii Arbitri fragmenta legit, imitatione eius Euphormionem scripsit. Inde ad Latinos ritus reversus, Romae Gregorio XV. et Urbano VIII. gratus, viridarii sui culturâ tempus reliquum exegit, defunctus A. C. 1621. aetat. 36. statuâ et inscr. a filio honoratus, quam tamen Iesuitae, quod in fide suspectus esset, sublatam voluêre. Praeter Satyricon, sub Euphormionis titulo, quô iocose diversas aulas, Anglicam, Gallicam, Lotharingicam, quas praesens viderat; Hispanicam, Romanam, et Caesaraem, ut ab aliis audiverat, sub nominum fictitiorum nube adumbravit; scripsit Argenidem, Iconem animorum, Romae, et Epigrammata optimae notae. Ioh. Imperialis Musaeo Histor. Nic. Erythraeus Pinacoth. Thomasinus Elogiis, Freherus Theatro etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.